- LITERARUM primus Informator
- LITERARUM primus Informatormemoratur Tertulliano de Pallio. Videris nunc Philosophia quid prosit: nec enim sola mecum est, habeo et alias artes inpublico utilas: de meo vestiuntur et primus literarum Informator et primus Edomator vocis et primus numerorum Harenarius, et Grammaticus etc. Quibus in telligit eum, qui primis literis pueros imbuebat, Latinis alias Literator, Graecis Γραμματιςτὴς dictus. Appuleius in Florid. Verum enim vero Musarum craterra, quanto crebior, quanteque maracior, tanto propior ad animi sanitatem. Prima craterra literatoris ruditatem eximit: Secunda Grammatici, doctrinâ instruit: Tertia Rhetoris, eloquentiâ armat. Nempe Literator iserat, qui συλλαβίζειν, ut loquitur Lucian. pueris monstrabat, tantumqueve est inter Grammaticum et Literatorem discrimen, quantum apud Graecos inter Γραμματεκὸν et Γραμματιςὴν: et quem Graeci Γραμματικὸν Latini vett. Literatum vocabant. Pueri itaque septenesolim, adruditatem deponendam, Grammatistae dabantur: cum vero duo decimum attigerant, ad Grammaticos mittebantur, ut doctrinâ instruerentur. Paul. Aegineta περὶ διαίτης νηπίων. Vide et Quintilian. l. 1. c. 2. Aetius l. 4. Α᾿πὸ δὲ τῶ ἑπτὰ ἐτῶν ἑπὶ γράμματα φέρειν, ubi γράμματα vocat literas illas primas, quas Literator, h. e. primus Informator literarum docet. Unde vox illa Neronis, quum damnationem rei nescio cuius subsignare cogeretur, Quaem vellem nescire literas? Tota vero haec fcientia consistebat, in scribendo tantum, h. e. pingendo et legendo. Sequitur apud eund. Aetium: Α᾿πὸ δὲ τῶ ιδ᾿ μέχρι τῶ κά ἁρμόττει Μαθημάτων ἄσκησις ἁ φιλοσόφων λόγων; unde videmus, ab duodecimo usque ad quaturodecim um Grammaticis in strui consuevisse: postea usque ad vigesimum primum Rhetoricae, et Philosophiae operam dedisse, Ita Galenus Protrept. ad Artes. in prima nobiliorum et liberalium artium classe Grammaticam collocat, in secunda vero Grammatisticam; adeoque Grammaticos cum Philosophis, Geometris, Arithmeticis. Medicis et Astronomis deputat: Grammatistas vero in secunde post illos ordine, inter pictores, fictores, sculptores ac architectos recenset. Edomatorem autem vocis, apud Tertullian. l. c. pro phonasco nonn ulli accipiunt. Sed pueros, inter prima illa literarum rudimenta, ohonasco olim operam dedisse, versimile non est, nisi si qui cantores teagici esse vellent aut comoedi. Soli enim cantores, et si forte etiam oratores, phovasco vocem suam et formandam et exercendam dabant. Mavult proin Salmas. legere, primus Enodator vocis: eumqueve intelligit, qui pueris legendi et recte pronuntiandi artem tradebant. Nam hic, quo modo singula verba. auâ voce, quo motu oris essent pronuntianda, praecipiebat. Et certe, quiarticulate ac expresse singulas voces pronuntiare docet, is nodos vocis solvere recte dicatur, praesertim in pueris idaetatis, adhuc balbutientibus et infractâ voce dimidiata verba vix exprimentibus, Quintilian. l. 1. c. 2. Non alienum fuerit exigera ab iis atatibus, quosit absolutius os et expressior sermo, utnomina quadam versusque affectatae difficultatis ex pluribus asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissima volvant. Martianus Capella de Gramm. Demonstrabat, inquit, etiam quendam gratissimum gustum vetere mulso olivoque elaboratum, quo depulsa vocis insuavissima diritate canoros etiam fieri posse memorabat. etc. Tertullian. igitur tres primos praeceptores et ludimagistros l. .c nominavit, qui rudes pueri Annos primis et elementariis literis erudiendos suscipiebant, quosque a Grammatico, solidiore doctrinâ eum imbuente, distinxit:Primum literarum Informatorem, qui literarum formas et potestatem cognoscere ac scribendo exprimere: Primum vocis Enodatorem. qui recte pronuntiare: et Primum numeroram Arenarium, qui calculare monstrabat. Atque haec tria munera unius eiusdemque magistri ferme fuêrunt, quem Γραμματιςτὴν Graece appellatum diximus: unde iidem Graeci etiam Calculonem eum vocitavêre. Suid. in voce Κοππατίας: Παρὰ τοῖς Γραμματιςταῖς οὕτω διδάσκεται καὶ καλεῖται κόππα εννενηκοντα, Apud Grammatistas sic docetur, et vocatur κόππα nonaginta. Ubi Grammatistae sunt Calculones: eo quod unâ eademqueve operâ et sub eodem magistro pueri utrum que discebant, literas et calculum: unde et Calculo pro ludimagistro. Iul. Capitolin. in Pertin. Puer literis elementariis et calculo imbutus. A diversis tamen praeceptoribus aliquando haec fuisse tradita, Tertullian. loc. cit. testari possit: cuius tamen verba etiam ita accipi possunt, ut primus Informator literarum idem sit quoque, et primus Enodator vocis et prim us numerorum Arenarius sicqueve unius eiusdemqueve hominis officium in haec tria videatur deduxisse. Addam hoc unum, sicut Literatorem s. Grammatistam, a Literator s. Grammatico diversum fuisse, videmus: sic primus numerorum Arenarius ab Arithmetico fuit distinctus. Nam Calculo sive primus ille numerorum Arenarius nihil aliud docebat, quam aera sive calculos in tabula ducere et reducere, ad summam aliquam computandam et rationem purganhdam. Digitorum etiam computum idem docebat, qui Veteribus in usu fuit etc. Salmas. Notis ad Tertullian. de Pallio. Vide et hîc Literati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.